1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam
contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone
et erunt quasi torrens inundans
et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius
clamabunt homines
et ululabit omnis habitator terrae
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius
a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius
non respexerunt patres filios manibus dissolutis
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim
et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis
depopulatus est enim Dominus Palestinos
reliquias insulae Cappadociae
5 venit calvitium super Gazam
conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum
usquequo concideris
6 o mucro Domini usquequo non quiescis
ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile
7 quomodo quiescet
cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem
et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi