1 haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam
a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
2 et egredere ad vallem filii Ennom
quae est iuxta introitum portae Fictilis
et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
3 et dices
audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam adflictionem super locum istum
ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius
4 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum
et libaverint in eo diis alienis
quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda
et repleverunt locum istum sanguine innocentium
5 et aedificaverunt excelsa Baali
ad conburendos filios suos igni
in holocaustum Baali
quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum
6 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus
et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis
filii Ennom
sed vallis Occisionis
7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto
et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum
et in manu quaerentium animas eorum
et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis
terrae
8 et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum
omnis qui praeterierit per eam obstupescet
et sibilabit super universa plaga eius
9 et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum
et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in
angustia
in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
10 et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
11 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum
sic conteram populum istum et civitatem istam
sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari
et in Thofeth sepelientur
eo quod non sit alius locus ad sepeliendum
12 sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius
ut ponam civitatem istam sicut Thofeth
13 et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth
inmundae omnes domus
in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli
et libaverunt libamina diis alienis
14 venit autem Hieremias de Thofeth
quo miserat eum Dominus ad prophetandum
et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
15 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius
universa mala quae locutus sum adversum eam
quoniam induraverunt cervicem suam
ut non audirent sermones meos
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.