1 tunc Holofernis dixit ei
aequo animo esto et noli pavere in corde tuo
quoniam ego numquam nocui virum
qui voluit servire Nabuchodonosor regi
2 populus autem tuus si non contempsisset me
non adlevassem lanceam meam super illum
3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis
et placuit tibi ut venires ad nos
4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae
quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae
perfectam rem faciet Dominus tecum
5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae
et vivit virtus eius quae est in te
ad correptionem omnium animarum errantium
quoniam non solum homines serviunt illi per te
sed et bestiae agri obtemperant illi
6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus
et indicatum est omni saeculo
quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius
et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur
7 nec hoc latet quod locutus est Achior
nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire
8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum
ut mandaverit per prophetas suos ad populum
quod tradat eos pro peccatis suis
9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel
tremor tuus super ipsos est
10 insuper etiam fames invasit eos
et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur
11 denique hoc ordinant
ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant
12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi
in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere
et volunt consumere
quae nec manibus deberent contingere
ergo quoniam haec faciunt
certum est quod in perditione dabuntur
13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis
et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi
14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te
et exiet ancilla tua et orabo Deum
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum
et veniens nuntiabo tibi
ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem
et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor
et non latrabit vel unus
contra te
16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
17 et quoniam iratus est illis Deus
hoc ipsa missa sum nuntiare tibi
18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne
et coram pueris eius
et mirabantur ad sapientiam eius
et dicebant alter ad alterum
19 non est talis mulier super terram
in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum
20 et dixit ad illam Holofernis
bene fecit Deus qui misit te ante populum
ut des illum tu in manibus nostris
21 et quoniam bona est promissio tua
si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus
et tu in domo Nabuchodonosor magna eris
et nomen tuum nominabitur in universa terra
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.