1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum
surrexit de loco
quo iacuerat prostrata Domino
2 vocavitque abram suam
et descendens in domum suam abstulit a se cilicium
et exuit se vestimentis viduitatis suae
3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo
et discriminavit
crinem capitis sui
et inposuit mitram super caput suum
et induit se vestimentis iucunditatis suae
induitque sandalia pedibus suis
adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos
et omnibus ornamentis suis ornavit se
4 cui etiam Dominus contulit splendorem
quoniam omnis ista conpositio non ex libidine
sed ex virtute pendebat
et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit
ut inconparabili decore omnium oculis appareret
5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini
et vas olei
et pulenta et palatas et panes et caseum
et profecta est
6 cumque venisset ad portas civitatis
invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis
7 qui cum vidissent eam
stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius
8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes
Deus patrum nostrorum det tibi gratiam
et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret
ut glorietur super te Hierusalem
et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum
9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius
11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei
occurrerunt ei exploratores Assyriorum
et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis
12 quae respondit filia sum Hebraeorum
ideo ego fugi a facie eorum
quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem
pro eo quod contemnentes vos
noluerunt ultro tradere se ipsos
ut invenirent misericordiam in conspectu vestro
13 hac de causa cogitavi mecum dicens
vadam ad faciem principis Holofernis
ut indicem illi secreta illorum
et ostendam illi quo aditu possit
obtinere eos
ita ut non cadat unus vir de exercitu eius
14 et cum audissent viri verba eius
considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor
quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis
15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam
eo quod tale repperisti consilium
ut descenderes ad dominum nostrum
16 hoc autem scias
quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet
et eris gratissima in corde eius
duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis
et nuntiantes eam
17 cumque intrasset ante faciem eius
statim captus est in suis oculis Holofernis
18 dixeruntque ad eum satellites eius
quis contemnat populum Hebraeorum
qui tam decoras mulieres habent
ut non pro his merito pugnare
contra eos debeamus
19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo
quod erat ex purpura et auro et zmaragdo
et lapidibus pretiosis intextum
20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram
et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo