1 fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim
qui accepit uxorem de Bethleem Iuda
2 quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui
Bethleem
mansitque apud eum quattuor mensibus
3 secutusque est eam vir suus
volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere
habens in comitatu puerum et duos asinos
quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui
quod cum audisset socer eius eumque vidisset
occurrit ei laetus
4 et amplexatus est hominem
mansitque gener in domo soceri tribus diebus
comedens cum eo et bibens familiariter
5 die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit
quem tenuit socer et ait ad eum
gusta prius pauxillum panis
et conforta stomachum et sic proficisceris
6 sederuntque simul et comederunt ac biberunt
dixitque pater puellae ad generum suum
quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur
7 at ille consurgens coepit velle proficisci
et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere
8 mane facto parabat Levites iter
cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias
et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris
comederunt ergo simul
9 surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero
cui rursum locutus est socer
considera quod dies ad occasum declivior sit
et propinquet ad vesperum
mane apud me etiam hodie et duc laetum diem
et cras proficisceris ut vadas in domum tuam
10 noluit gener adquiescere sermonibus eius
sed statim perrexit et venit contra Iebus
quae altero nomine vocabatur Hierusalem
ducens secum duos asinos onustos et concubinam
11 iamque aderant iuxta Iebus
et dies mutabatur in noctem
dixitque puer ad dominum suum
veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea
12 cui respondit dominus
non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel
sed transibo usque Gabaa
13 et cum illuc pervenero manebimus in ea
aut certe in urbe Rama
14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter
occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi
quo cum intrassent sedebant in platea civitatis
et nullus eos recipere volebat hospitio
16 et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere
qui et ipse erat de monte Ephraim
et peregrinus habitabat in Gabaa
homines autem regionis illius erant filii Iemini
17 elevatisque oculis
vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea
civitatis
et dixit ad eum unde venis et quo vadis
18 qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda
et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim
unde ieramus Bethleem
et nunc vadimus ad domum Dei
nullusque nos sub tectum suum vult recipere
19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum
et panem ac vinum
in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est
nulla re indigemus nisi hospitio
20 cui respondit senex
pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt
tantum quaeso ne in platea maneas
21 introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit
ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
22 illis epulantibus
et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora
venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo
et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt
clamantes ad dominum domus atque dicentes
educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo
23 egressusque est ad eos senex et ait
nolite fratres nolite facere malum hoc
quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia
24 habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam
educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis
tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum
25 nolebant adquiescere sermonibus eius
quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam
et eis tradidit inludendam
qua cum tota nocte abusi essent
dimiserunt eam mane
26 at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus
ubi manebat dominus suus et ibi corruit
27 mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam
et ecce concubina eius iacebat ante ostium
sparsis in limine manibus
28 cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus
qua nihil respondente intellegens quod erat
tulit eam et inposuit asino
reversusque est in domum suam
29 quam cum esset ingressus arripuit gladium
et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta
concidens
misit in omnes terminos Israhel
30 quod cum vidissent singuli conclamabant
numquam res talis facta est in Israhel
ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto
usque in praesens tempus
ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.