1 descendit igitur Samson in Thamnatha
vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim
2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens
vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum
quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem
3 cui dixerunt pater et mater sua
numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum
et in omni populo meo
quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt
dixitque Samson ad patrem suum
hanc mihi accipe quia placuit oculis meis
4 parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret
et quaereret occasionem contra Philisthim
eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli
5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha
cumque venissent ad vineas oppidi
apparuit catulus leonis saevus rugiens
et occurrit ei
6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem
quasi hedum in frusta concerperet
nihil omnino habens in manu
et hoc patri et matri noluit indicare
7 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius
8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam
declinavit ut videret cadaver leonis
et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis
9 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via
veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem
qui et ipsi comederunt
nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat
10 descendit itaque pater eius ad mulierem
et fecit filio suo Samson convivium
sic enim iuvenes facere consuerant
11 cum igitur cives loci vidissent eum
dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo
12 quibus locutus est Samson
proponam vobis problema
quod si solveritis mihi intra septem dies convivii
dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas
13 sin autem non potueritis solvere
vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas
qui responderunt ei
propone problema ut audiamus
14 dixitque eis
de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo
nec potuerunt per tres dies propositionem solvere
15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson
blandire viro tuo et suade ei
ut indicet tibi quid significet problema
quod si facere nolueris incendimus et te et
domum patris tui
an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis
16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens
odisti me et non diligis
idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi
exponere
at ille respondit
patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero
17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum
tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit
quae statim indicavit civibus suis
18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum
quid dulcius melle et quid leone fortius
qui ait ad eos
si non arassetis in vitula mea
non invenissetis propositionem meam
19 inruit itaque in eo spiritus Domini
descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros
quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant
iratusque nimis ascendit in domum patris sui
20 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.