1 ecce autem in Ephraim orta seditio est
nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae
quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti
ut pergeremus tecum
igitur incendimus domum tuam
2 quibus ille respondit
disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens
vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium
et facere noluistis
3 quod cernens posui in manibus meis animam meam
transivique ad filios Ammon
et tradidit eos Dominus in manus meas
quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium
4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim
percusseruntque viri Galaad Ephraim
quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim
et habitat in medio Ephraim et Manasse
5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis
per quae Ephraim reversurus erat
cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset
obsecro ut me transire permittas
dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es
quo dicente non sum
6 interrogabant eum
dic ergo sebboleth quod interpretatur
spica
qui respondebat tebboleth
eadem littera spicam exprimere non valens
statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu
et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia
7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis
et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad
8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
9 qui habuit triginta filios et totidem filias
quas emittens foras maritis dedit
et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam
qui septem annis iudicavit Israhel
10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem
11 cui successit Ahialon Zabulonites
et iudicavit Israhelem decem annis
12 mortuusque est ac sepultus in Zabulon
13 post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites
14 qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes
ascendentes super septuaginta pullos asinarum
et iudicavit in Israhel octo annis
15 mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech