1 o omnes sitientes venite ad aquas
et qui non habetis argentum properate emite et comedite
venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac
2 quare adpenditis argentum non in panibus
et laborem vestrum non in saturitate
audite audientes me et comedite bonum
et delectabitur in crassitudine anima vestra
3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra
et feriam vobis pactum sempiternum
misericordias David fideles
4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus
5 ecce gentem quam nesciebas vocabis
et gentes quae non cognoverunt te ad te current
propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel
quia glorificavit te
6 quaerite Dominum dum inveniri potest
invocate eum dum prope est
7 derelinquat impius viam suam
et vir iniquus cogitationes suas
et revertatur ad Dominum et miserebitur eius
et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum
8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae
neque viae vestrae viae meae dicit Dominus
9 quia sicut exaltantur caeli a terra
sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris
et cogitationes meae a cogitationibus vestris
10 et quomodo descendit imber et nix de caelo
et illuc ultra non revertitur
sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit
et dat semen serenti et panem comedenti
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo
non revertetur ad me vacuum
sed faciet quaecumque volui
et prosperabitur in his ad quae misi illud
12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini
montes et colles cantabunt coram vobis laudem
et omnia ligna regionis plaudent manu
13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus
et erit Dominus nominatus in signum aeternum
quod non auferetur