1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam
et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
2 et erit sicut populus sic sacerdos
et sicut servus sic dominus eius
sicut ancilla sic domina eius
sicut emens sic ille qui vendit
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit
sicut qui repetit sic qui debet
3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur
Dominus enim locutus est verbum hoc
4 luxit et defluxit terra et infirmata est
defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis
quia transgressi sunt leges mutaverunt ius
dissipaverunt foedus sempiternum
6 propter hoc maledictio vorabit terram
et peccabunt habitatores eius
ideoque insanient cultores eius
et relinquentur homines pauci
7 luxit vindemia infirmata est vitis
ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
8 cessavit gaudium tympanorum
quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
10 adtrita est civitas vanitatis
clausa est omnis domus nullo introeunte
11 clamor erit super vino in plateis
deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum
quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea
et racemi cum fuerit finita vindemia
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt
cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum
in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti
et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi
praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam
et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo
quia cataractae de excelsis apertae sunt
et concutientur fundamenta terrae
19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra
commotione commovebitur terra
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et auferetur quasi tabernaculum unius noctis
et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae qui sunt super terram
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum
et cludentur ibi in carcerem et post multos dies
visitabuntur
23 et erubescet luna et confundetur sol
cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem
et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.