1 habuit quidem et prius iustificationes culturae
et sanctum saeculare
2 tabernaculum enim factum est primum
in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum
quae dicitur sancta
3 post velamentum autem secundum tabernaculum
quod dicitur sancta sanctorum
4 aureum habens turibulum
et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro
in qua urna aurea habens manna
et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium
de quibus non est modo dicendum per singula
6 his vero ita conpositis
in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes
sacrificiorum officia consummantes
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex
non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
8 hoc significante Spiritu Sancto
nondum propalatam esse sanctorum viam
adhuc priore tabernaculo habente statum
9 quae parabola est temporis instantis
iuxta quam munera et hostiae offeruntur
quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
10 solummodo in cibis et in potibus
et variis baptismis et iustitiis carnis
usque ad tempus correctionis inpositis
11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum
per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum
id est non huius creationis
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum
sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta
aeterna redemptione inventa
13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus
inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
14 quanto magis sanguis Christi
qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo
emundabit conscientiam vestram
ab operibus mortuis
ad serviendum Deo viventi
15 et ideo novi testamenti mediator est
ut morte intercedente
in redemptionem earum praevaricationum
quae erant sub priore testamento
repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
17 testamentum enim in mortuis confirmatum est
alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo
accipiens sanguinem vitulorum et hircorum
cum aqua et lana coccinea et hysopo
ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
20 dicens
hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii
sanguine similiter aspersit
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem
et sine sanguinis fusione non fit remissio
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari
ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit
exemplaria verorum
sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
25 neque ut saepe offerat semet ipsum
quemadmodum pontifex intrat in sancta
per singulos annos in sanguine alieno
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi
nunc autem semel in consummatione saeculorum
ad destitutionem peccati
per hostiam suam apparuit
27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori
post hoc autem iudicium
28 sic et Christus semel oblatus
ad multorum exhaurienda peccata
secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.