1 capitulum autem super ea quae dicuntur
talem habemus pontificem
qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
2 sanctorum minister et tabernaculi veri
quod fixit Dominus et non homo
3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias
constituitur
unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos
cum essent qui offerrent secundum legem munera
5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium
sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum
vide inquit omnia facito secundum exemplar
quod tibi ostensum est in monte
6 nunc autem melius sortitus est ministerium
quanto et melioris testamenti mediator est
quod in melioribus repromissionibus sanctum est
7 nam si illud prius culpa vacasset
non utique secundi locus inquireretur
8 vituperans enim eos dicit
ecce dies veniunt dicit Dominus
et consummabo super domum Israhel
et super domum Iuda testamentum novum
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum
in die qua adprehendi manum illorum
ut educerem illos de terra Aegypti
quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo
et ego neglexi eos dicit Dominus
10 quia hoc testamentum
quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus
dando leges meas in mentem eorum
et in corde eorum superscribam eas
et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
11 et non docebit unusquisque proximum suum
et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum
quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum iam non memorabor
13 dicendo autem novum veteravit prius
quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.