1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto
vos qui spiritales estis
huiusmodi instruite in spiritu lenitatis
considerans te ipsum ne et tu tempteris
2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil
ipse se seducit
4 opus autem suum probet unusquisque
et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
5 unusquisque enim onus suum portabit
6 communicet autem is qui catecizatur verbum
ei qui se catecizat in omnibus bonis
7 nolite errare Deus non inridetur
8 quae enim seminaverit homo haec et metet
quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem
qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
9 bonum autem facientes non deficiamus
tempore enim suo metemus non deficientes
10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes
maxime autem ad domesticos fidei
11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12 quicumque volunt placere in carne
hii cogunt vos circumcidi
tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt
sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet
neque praeputium
sed nova creatura
16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint
pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
17 de cetero nemo mihi molestus sit
ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
EXPLICIT EPISTULA AD GALATAS