1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
2 ecce ego Paulus dico vobis
quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se
quoniam debitor est universae legis faciendae
4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini
a gratia excidistis
5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
6 nam in Christo Iesu
neque circumcisio aliquid valet neque praeputium
sed fides quae per caritatem operatur
7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
9 modicum fermentum totam massam corrumpit
10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis
qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est
ille
11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico
quid adhuc persecutionem patior
ergo evacuatum est scandalum crucis
12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
13 vos enim in libertatem vocati estis fratres
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
sed per caritatem servite invicem
14 omnis enim lex in uno sermone impletur
diliges proximum tuum sicut te ipsum
15 quod si invicem mordetis et comeditis
videte ne ab invicem consumamini
16 dico autem spiritu ambulate
et desiderium carnis non perficietis
17 caro enim concupiscit adversus spiritum
spiritus autem adversus carnem
haec enim invicem adversantur
ut non quaecumque vultis illa faciatis
18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt
fornicatio inmunditia luxuria
20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes
irae rixae dissensiones sectae
21 invidiae homicidia
ebrietates comesationes et his similia
quae praedico vobis sicut praedixi
quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax
longanimitas bonitas benignitas
23 fides modestia
continentia
adversus huiusmodi non est lex
24 qui autem sunt Christi
carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
26 non efficiamur inanis gloriae cupidi
invicem provocantes invicem invidentes