1 iamque venerat mensis septimus
et erant filii Israhel in civitatibus suis
congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem
2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes
et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius
et aedificaverunt altare Dei Israhel
ut offerrent in eo holocaustomata
sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
3 conlocaverunt autem altare super bases suas
deterrentibus eos per circuitum populis terrarum
et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere
4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est
et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum
opus diei in die suo
5 et post haec holocaustum iuge
tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant
consecratae
et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino
porro templum Dei fundatum necdum erat
7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque
ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes
iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis
8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense
secundo
coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech
et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae
et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem
et constituerunt Levitas a viginti annis et supra
ut urguerent opus Domini
9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius
Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus
ut instarent super eos
qui faciebant opus in templo Dei
filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae
10 fundato igitur a cementariis templo Domini
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis
et Levitae filii Asaph in cymbalis
ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel
omnis quoque populus vociferabatur clamore magno
in laudando Dominum
eo quod fundatum esset templum Domini
12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis
et principes patrum seniores
qui viderant templum prius
cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum
flebant voce magna
et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem
13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium
et vocem fletus populi
commixtim enim populus vociferabatur clamore magno
et vox audiebatur procul