1 et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos
adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam
et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos
2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis
iuxta conpletionem dierum obsidionis
et adsumens tertiam partem concides gladio in
circuitu eius
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium nudabo post eos
3 et sumes inde parvum numerum
et ligabis eos in summitate pallii tui
4 et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
et conbures eos igni
ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
5 haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem
in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras
6 et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes
et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt
iudicia enim mea proiecerunt
et in praeceptis meis non ambulaverunt
7 idcirco haec dicit Dominus Deus
quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt
in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis
et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati
8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te
et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
9 et faciam in te quae non feci
et quibus similia ultra non faciam
propter omnes abominationes tuas
10 ideo patres comedent filios in medio tui
et filii comedent patres suos
et faciam in te iudicia
et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
nisi pro eo quod sanctum meum violasti
in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis
ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor
12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in
medio tui
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo
tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam
et gladium evaginabo post eos
13 et conpleam furorem meum
et requiescere faciam indignationem meam in eis
et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo
cum implevero indignationem meam in eis
14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus
quae in circuitu tuo sunt
in conspectu omnis praetereuntis
15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus
quae in circuitu tuo sunt
cum fecero in te iudicia
in furore et in indignatione et in increpationibus irae
16 ego Dominus locutus sum
quando misero sagittas famis pessimas in eos
quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos
et famem congregabo super vos
et conteram vobis baculum panis
17 et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem
et pestilentia et sanguis transibunt per te
et gladium inducam super te
ego Dominus locutus sum