1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon
et prophetabis de eis
3 et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei
haec dicit Dominus Deus
pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est
et super terram Israhel quoniam desolata est
et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in
hereditatem
et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua
ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum
5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum
et filios Ammon in cubile pecorum
et scietis quia ego Dominus
6 quia haec dicit Dominus Deus
pro eo quod plausisti manu et percussisti pede
et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te
et tradam te in direptionem gentium
et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram
et scies quia ego Dominus
8 haec dicit Dominus Deus
pro eo quod dixerunt Moab et Seir
ecce sicut omnes gentes domus Iuda
9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus
de civitatibus inquam eius et de finibus eius
inclitas terrae Bethiesimoth
et Beelmeon et
Cariathaim
10 filiis orientis cum filiis Ammon
et dabo eam in hereditatem
ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
12 haec dicit Dominus Deus
pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda
peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
13 idcirco haec dicit Dominus Deus
extendam manum meam super Idumeam
et auferam de ea hominem et iumentum
et faciam eam desertum ab austro
et qui sunt in Daedan gladio cadent
14 et dabo ultionem meam super Idumeam
per manum populi mei Israhel
et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum
et scient vindictam meam dicit Dominus Deus
15 haec dicit Dominus Deus
pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam
et ulti se sunt toto animo interficientes
et implentes inimicitias veteres
16 propterea haec dicit Dominus Deus
ecce ego extendam manum meam super Palestinos
et interficiam interfectores
et perdam reliquias maritimae regionis
17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore
et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.