1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel
3 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus
ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua
et occidam in te iustum et impium
4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium
idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem
ab austro ad aquilonem
5 ut sciat omnis caro
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem
6 et tu fili hominis ingemesce
in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis
7 cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit
et tabescet omne cor et dissolventur universae manus
et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae
ecce venit et fiet ait Dominus Deus
8 et factus est sermo Domini ad me dicens
9 fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere
gladius gladius exacutus est et limatus
10 ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est
qui moves sceptrum filii mei
succidisti omne lignum
11 et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus
ut sit in manu interficientis
12 clama et ulula fili hominis
quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel
qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo
idcirco plaude super femur
13 quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit
et non erit dicit Dominus Deus
14 tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum
hic est gladius occisionis magnae
qui obstupescere eos facit
15 et corde tabescere
et multiplicat ruinas
in omnibus portis eorum dedi conturbationem
gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem
16 exacuere vade ad dextram sive ad sinistram
quocumque faciei tuae est appetitus
17 quin et ego plaudam manu ad manum
et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
18 et factus est sermo Domini ad me dicens
19 et tu fili hominis pone tibi duas vias
ut veniat gladius regis Babylonis
de terra una egredientur ambo
et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet
20 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon
et ad Iudam in Hierusalem munitissimam
21 stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum
divinationem quaerens commiscens sagittas
interrogavit idola exta consuluit
22 ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem
ut ponat arietes ut aperiat os in caede
ut elevet vocem in ululatu
ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem
ut aedificet munitiones
23 eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et sabbatorum otium imitans
ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum
24 idcirco haec dicit Dominus Deus
pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae
et revelastis praevaricationes vestras
et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris
pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini
25 tu autem profane impie dux Israhel
cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita
26 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam
nonne haec est quae humilem sublevavit
et sublimem humiliavit
27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam
et hoc nunc factum est
donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
28 et tu fili hominis propheta et dic
haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum
et dices mucro mucro evaginate ad occidendum
limate ut interficias et fulgeas
29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia
ut dareris super colla vulneratorum impiorum
quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita
30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es
in terra nativitatis tuae iudicabo te
31 et effundam super te indignationem meam
in igne furoris mei sufflabo in te
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
32 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae
oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.