1 profectique sunt de Helim
et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin
quod est inter Helim et Sinai
quintodecimo die mensis secundi
postquam egressi sunt de terra Aegypti
2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel
contra Mosen et contra Aaron in solitudine
3 dixeruntque ad eos filii Israhel
utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti
quando sedebamus super ollas carnium
et comedebamus panes in saturitate
cur eduxistis nos in
desertum istud
ut occideretis omnem multitudinem fame
4 dixit autem Dominus ad Mosen
ecce ego pluam vobis panes de caelo
egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per
singulos dies
ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
5 die autem sexta parent quod inferant
et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel
vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
7 et mane videbitis gloriam Domini
audivit enim murmur vestrum contra Dominum
nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere
et mane panes in saturitate
eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum
nos enim quid sumus
nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
9 dixitque Moses ad Aaron
dic universae congregationi filiorum Israhel
accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel
respexerunt ad solitudinem
et ecce gloria Domini apparuit in nube
11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
12 audivi murmurationes filiorum Israhel
loquere ad eos
vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus
scietisque quod sim Dominus Deus vester
13 factum est ergo vespere
et ascendens coturnix operuit castra
mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
14 cumque operuisset superficiem terrae
apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum
in similitudinem pruinae super terram
15 quod cum vidissent filii Israhel
dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
ignorabant enim quid esset
quibus ait Moses
iste est panis quem dedit Dominus vobis
ad vescendum
16 hic est sermo quem praecepit Dominus
colligat ex eo unusquisque
quantum sufficiat ad vescendum
gomor per singula capita
iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic
tolletis
17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus
18 et mensi sunt ad mensuram gomor
nec qui plus collegerat habuit amplius
nec qui minus paraverat repperit minus
sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
20 qui non audierunt eum
sed dimiserunt quidam ex eis usque mane
et scatere coepit vermibus atque conputruit
et iratus est contra eos Moses
21 colligebant autem mane singuli
quantum sufficere poterat ad vescendum
cumque incaluisset sol liquefiebat
22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices
id est duo gomor per singulos homines
venerunt autem omnes principes multitudinis
et narraverunt Mosi
23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus
requies sabbati sanctificata erit Domino
cras quodcumque operandum est facite
et quae coquenda sunt coquite
quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane
24 feceruntque ita ut praeceperat Moses
et non conputruit neque vermis inventus est in eo
25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino
non invenietur hodie in agro
26 sex diebus colligite
in die autem septimo sabbatum est Domino
idcirco non invenietur
27 venit septima dies
et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
28 dixit autem Dominus ad Mosen
usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum
et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos
duplices
maneat unusquisque apud semet ipsum
nullus egrediatur de loco suo die septimo
30 et sabbatizavit populus die septimo
31 appellavitque domus Israhel nomen eius man
quod erat quasi semen coriandri album
gustusque eius quasi similae cum melle
32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus
imple gomor ex eo
et custodiatur in futuras retro generationes
ut noverint panem quo alui vos in solitudine
quando educti estis de terra Aegypti
33 dixitque Moses ad Aaron
sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
34 sicut praecepit Dominus Mosi
posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis
donec venirent in terram habitabilem
hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan
36 gomor autem decima pars est oephi