1 Haec sunt nomina filiorum Israhel
qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob
singuli cum domibus suis introierunt
2 Ruben Symeon Levi Iuda
3 Isachar Zabulon et Beniamin
4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de
femore Iacob septuaginta
Ioseph autem in Aegypto erat
6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
ac roborati nimis impleverunt terram
8 surrexit interea rex novus super Aegyptum
qui ignorabat Ioseph
9 et ait ad populum suum
ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur
et si ingruerit contra nos bellum
addatur inimicis nostris
expugnatisque nobis egrediatur e terra
11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus
aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
12 quantoque opprimebant eos
tanto magis multiplicabantur et crescebant
13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum
operibus duris luti et lateris
omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum
quarum una vocabatur Sephra altera Phua
16 praecipiens eis
quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit
si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
17 timuerunt autem obsetrices Deum
et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti
sed conservabant mares
18 quibus ad se accersitis rex ait
quidnam est hoc quod facere voluistis
ut pueros servaretis
19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres
ipsae enim obsetricandi habent scientiam
et priusquam veniamus ad eas pariunt
20 bene ergo fecit Deus obsetricibus
et crevit populus confortatusque est nimis
21 et quia timuerant obsetrices Deum
aedificavit illis domos
22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens
quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite
quicquid feminei reservate