1 quid necesse est homini maiora se quaerere
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua
numero dierum peregrinationis suae
et tempore quo velut umbra praeterit
aut quis ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole sit
2 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa
et dies mortis die nativitatis
3 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum
et vivens cogitat quid futurum sit
4 melior est ira risu
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
5 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
6 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti
sed et hoc vanitas
8 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
9 melior est finis orationis quam principium
melior est patiens arrogante
10 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit
11 ne dicas quid putas causae est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt
stulta est enim huiuscemodi interrogatio
12 utilior est sapientia cum divitiis
et magis prodest videntibus solem
13 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia
hoc autem plus habet eruditio et sapientia
quod vitam tribuunt possessori suo
14 considera opera Dei
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
15 in die bona fruere bonis et malam diem praecave
sicut enim hanc sic et illam fecit Deus
ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
16 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae
iustus perit in iustitia sua
et impius multo vivit tempore in malitia sua
17 noli esse iustus multum
neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
18 ne impie agas multum et noli esse stultus
ne moriaris in tempore non tuo
19 bonum est te sustentare iustum
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam
quia qui Deum timet nihil neglegit
20 sapientia confortabit sapientem
super decem principes civitatis
21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti
aliis
24 cuncta temptavi in sapientia
dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
25 multo magis quam erat
et alta profunditas quis inveniet eam
26 lustravi universa animo meo
ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem
et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
27 et inveni amariorem morte mulierem
quae laqueus venatorum est et sagena cor eius
vincula sunt manus illius
qui placet Deo effugiet eam
qui autem peccator est capietur ab illa
28 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum
ut invenirem rationem
29 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni
virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
30 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus
quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.