1 ÷ erat autem Danihel conviva regis
÷ et honoratus super omnes amicos eius
2 ÷ erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios
÷ et inpendebantur in eo per dies singulos
÷ similae artabae duodecim et oves quadraginta
÷ vinique amphorae sex
3 ÷ rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum
÷ porro Danihel adorabat Deum suum
÷ dixitque ei rex quare non adoras Bel
4 ÷ qui respondens ait ei
÷ quia non colo idola manufacta sed viventem Deum
÷ qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis
5 ÷ et dixit ad eum rex
÷ non tibi videtur esse Bel vivens deus
÷ an non vides quanta comedat et bibat cotidie
6 ÷ et ait Danihel adridens ne erres rex
÷ iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus
÷ neque comedit aliquando
7 ÷ et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis
÷ nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has
moriemini
8 ÷ si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec
÷ morietur Danihel quia blasphemavit in Bel
÷ et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum
9 ÷ erant autem sacerdotes Bel septuaginta
÷ exceptis uxoribus et parvulis et filiis
÷ et venit rex cum Danihele in templum Belis
10 ÷ et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras
÷ et tu rex pone escas et vinum misce
÷ et claude ostium et signa anulo tuo
11 ÷ et cum ingressus fueris mane
÷ nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur
÷ vel Danihel qui mentitus est adversum nos
12 ÷ contemnebant autem
÷ quia fecerant sub mensa absconditum introitum
÷ et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea
13 ÷ factum est igitur postquam egressi sunt illi
÷ et rex posuit cibos ante Bel
÷ praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem
÷ et cribravit per totum templum coram rege
÷ et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt
14 ÷ sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam
÷ et uxores et filii eorum
÷ et comederunt omnia et biberunt
15 ÷ surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo
16 ÷ et ait rex salvane sunt signa Danihel
÷ qui respondit salva rex
17 ÷ statimque cum aperuissent ostium
÷ intuitus rex mensam exclamavit voce magna
÷ magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam
18 ÷ et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro
÷ et dixit ecce pavimentum
÷ animadverte cuius vestigia sunt haec
19 ÷ et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium
÷ et iratus rex
20 ÷ tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios
eorum
÷ et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur
÷ et consumebant quae erant super mensam
21 ÷ occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate
Daniheli
÷ qui subvertit eum et templum eius
22 ÷ et erat draco magnus in loco illo et colebant eum
Babylonii
23 ÷ et dixit rex Daniheli
÷ ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus
vivens
÷ adora ergo eum
24 ÷ dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro
÷ quia ipse est Deus vivens
25 ÷ tu autem rex da mihi potestatem
÷ et interficiam draconem absque gladio et fuste
÷ et ait rex do tibi
26 ÷ tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos
÷ et coxit pariter fecitque massas
÷ et dedit in os draconi et disruptus est draco
÷ et dixit ecce quae colebatis
27 ÷ quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer
÷ et congregati adversum regem dixerunt
÷ Iudaeus factus est rex
÷ Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
28 ÷ et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum
÷ alioquin interficiemus te et domum tuam
29 ÷ vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer
÷ et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum
30 ÷ qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex
31 ÷ porro in lacu erant septem leones
÷ et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves
÷ et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum
32 ÷ erat autem Abacuc propheta in Iudaea
÷ et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo
÷ et ibat in campum ut ferret messoribus
33 ÷ dixitque angelus Domini ad Abacuc
÷ fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli
÷ qui est in lacu leonum
34 ÷ et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio
35 ÷ et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius
÷ et portavit eum capillo capitis sui
÷ posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui
36 ÷ et clamavit Abacuc dicens
÷ Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus
37 ÷ et ait Danihel recordatus es enim mei Deus
÷ et non dereliquisti diligentes te
38 ÷ surgensque Danihel comedit
÷ porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco
suo
39 ÷ venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum
÷ et venit ad lacum et introspexit
÷ et ecce Danihel sedens
40 ÷ et exclamavit rex voce magna dicens
÷ magnus es Domine Deus Danihelis
÷ et extraxit eum
41 ÷ porro illos qui perditionis eius causa fuerant
intromisit
÷ et devorati sunt in momento coram eo
EXPLICIT DANIHEL PROPHETA© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.