1 domini quod iustum est et aequum servis praestate
scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
3 orantes simul et pro nobis
ut Deus aperiat nobis ostium sermonis
ad loquendum mysterium Christi
propter quod etiam vinctus sum
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus
ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt
et consoletur corda vestra
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus
et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata
si venerit ad vos excipite illum
11 et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione
hii soli sunt adiutores in regno Dei
qui mihi fuerunt solacio
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi
Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae
et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula
facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur
et eam quae Laodicensium est vos legatis
17 et dicite Archippo
vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
18 salutatio mea manu Pauli
memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen
EXPLICIT EPISTULA AD COLOSSENES© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.