1 igitur si conresurrexistis
Christo
quae sursum sunt quaerite
ubi Christus est in dextera Dei sedens
2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3 mortui enim estis
et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
4 cum Christus apparuerit vita vestra
tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram
fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam
et avaritiam quae est simulacrorum servitus
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
7 in quibus et vos ambulastis aliquando
cum viveretis in illis
8 nunc autem deponite et vos omnia
iram indignationem malitiam blasphemiam
turpem sermonem de ore vestro
9 nolite mentiri invicem
expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem
secundum imaginem eius qui creavit eum
11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium
barbarus et Scytha servus et liber
sed omnia et in omnibus Christus
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti
viscera misericordiae benignitatem
humilitatem modestiam patientiam
13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis
si quis adversus aliquem habet querellam
sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
14 super omnia autem haec caritatem
quod est vinculum perfectionis
15 et pax Christi exultet in cordibus vestris
in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter
in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos
psalmis hymnis canticis spiritalibus
in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere
omnia in nomine Domini Iesu
gratias agentes Deo et Patri per ipsum
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
20 filii oboedite parentibus per omnia
hoc enim placitum est in Domino
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant
22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes
sed in simplicitate cordis timentes Dominum
23 quodcumque facitis ex animo operamini
sicut Domino et non hominibus
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo servite
25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit
et non est personarum acceptio