1 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae
et indue te decore et honore
eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
2 circumdato te deploide a Deo
iustitiae
et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te
omni quod sub caelo est
4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum
Pax iustitiae et Honor pietatis
5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem
et vide collectos filios tuos
ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti
gaudentes Dei memoria
6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis
adducet autem illos Dominus ad te
portatos in honorem sicut filios regni
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes
et convalles replere in aequalitatem terrae
ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate
in lumine maiestatis suae
cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.