1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias
cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore
qui adierunt praesidem adversus Paulum
2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens
cum in multa pace agamus per te
et multa corrigantur per tuam providentiam
3 semper et ubique suscipimus optime Felix
cum omni gratiarum actione
4 ne diutius autem te protraham
oro breviter audias nos pro tua clementia
5 invenimus hunc hominem pestiferum
et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe
et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
6 qui etiam templum violare conatus est
quem et adprehendimus
8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere
de quibus nos accusamus eum
9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere
ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens
bono animo pro me satisfaciam
11 potes enim cognoscere
quia non plus sunt dies mihi quam duodecim
ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem
aut concursum facientem turbae
neque in synagogis neque in civitate
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14 confiteor autem hoc tibi
quod secundum sectam quam dicunt heresim
sic deservio patrio Deo meo
credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant
resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16 in hoc et ipse studeo
sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17 post annos autem plures
elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo
non cum turba neque cum tumultu
19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse
et accusare si quid haberent adversum me
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis
cum stem in concilio
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans
quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via
dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem
nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24 post aliquot autem dies
veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea
vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio
futuro
timefactus Felix respondit
quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
26 simul et sperans quia pecunia daretur
a Paulo
propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum
volens autem gratiam praestare Iudaeis
Felix reliquit Paulum vinctum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.