1 et cum conplerentur dies pentecostes
erant omnes pariter in eodem loco
2 et factus est repente de caelo sonus
tamquam advenientis spiritus vehementis
et replevit totam domum ubi erant sedentes
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis
seditque supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto
et coeperunt loqui aliis linguis
prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi
ex omni natione quae sub caelo sunt
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes
nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus
unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam
et Iudaeam et Cappadociam
Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam
Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen
et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes
audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes
quidnam hoc vult esse
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14 stans autem Petrus cum undecim
levavit vocem suam et locutus est eis
viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi
hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt
cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus
effundam de Spiritu meo super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae
et iuvenes vestri visiones videbunt
et seniores vestri somnia somniabunt
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem
antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22 viri israhelitae audite verba haec
Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis
virtutibus et prodigiis et signis
quae fecit per illum Deus in medio vestri
sicut vos scitis
23 hunc definito consilio et praescientia Dei
traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni
iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum
providebam Dominum coram me semper
quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum
et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae
replebis me iucunditate cum facie tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David
quoniam et defunctus est et sepultus est
et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset
et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus
de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi
quia neque derelictus est in inferno
neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus
cui omnes nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus
et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit
hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos
dicit autem ipse
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel
quia et Dominum eum et Christum Deus fecit
hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 his auditis conpuncti sunt corde
et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos
quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite
et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu
Christi
in remissionem peccatorum vestrorum
et accipietis donum Sancti Spiritus
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt
quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est
et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt
et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum
et communicatione fractionis panis et orationibus
43 fiebat autem omni animae timor
multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem
et metus erat magnus in universis
44 omnes etiam qui credebant erant pariter
et habebant omnia communia
45 possessiones et substantias vendebant
et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo
et frangentes circa domos panem sumebant cibum
cum exultatione et simplicitate cordis
47 conlaudantes Deum
et habentes gratiam ad omnem plebem
Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.