1 factum est autem Iconii
ut simul introirent synagogam Iudaeorum et
loquerentur
ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei
suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus
fratres
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino
testimonium perhibente verbo gratiae suae
dante signa et prodigia fieri per manus eorum
4 divisa est autem multitudo civitatis
et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus
suis
ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben
et universam in circuitu regionem
et ibi evangelizantes erant
7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
8 hic audivit Paulum loquentem
qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus
fieret
9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus
et exilivit et ambulabat
10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus
levaverunt vocem suam lycaonice dicentes
dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium
quoniam ipse erat dux verbi
12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
tauros et coronas ante ianuas adferens
cum populis volebat sacrificare
13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis exilierunt in turbas
clamantes
14 et dicentes viri quid haec facitis
et nos mortales sumus similes vobis homines
adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum
qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias suas
16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens
de caelo dans pluvias et tempora fructifera
implens cibo et laetitia corda vestra
17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei
et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem
aestimantes eum mortuum esse
19 circumdantibus autem eum discipulis
surgens intravit civitatem
et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21 confirmantes animas discipulorum
exhortantes ut permanerent in fide
et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
Dei
22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros
et orassent cum ieiunationibus
commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
24 et loquentes in Pergen verbum Domini
descenderunt in Attaliam
25 et inde navigaverunt Antiochiam
unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam
rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis
quia aperuisset gentibus ostium fidei
27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.