1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul
ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba
quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba
et ille respondit ego sum servus tuus
3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul
ut faciam cum eo misericordiam Dei
dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus
4 ubi inquit est
et Siba ad regem
ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar
5 misit ergo rex David
et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar
6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David
corruit in faciem suam et adoravit
dixitque David Mifiboseth
qui respondit adsum servus tuus
7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam
propter Ionathan patrem tuum
et restituam tibi omnes agros Saul patris tui
et tu comedes panem in mensa mea semper
8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus
quoniam respexisti super canem mortuum similem mei
9 vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei
omnia quaecumque fuerunt Saul
et universam domum eius dedi filio domini tui
10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui
et inferes filio domini tui cibos ut alatur
Mifiboseth autem filius domini tui
comedet semper panem super mensam meam
erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi
11 dixitque Siba ad regem
sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus
et Mifiboseth comedet super mensam tuam
quasi unus de filiis regis
12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha
omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem
quia de mensa regis iugiter vescebatur
et erat claudus utroque pede
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.