1 haec autem sunt verba novissima
quae dixit David filius Isai
dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob
egregius psalta Israhel
2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel
dominator hominum iustus dominator in timore Dei
4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat
et sicut pluviis germinat herba de terra
5 nec tanta est domus mea apud Deum
ut pactum aeternum iniret mecum
firmum in omnibus atque munitum
cuncta enim salus mea et omnis voluntas
nec est quicquam ex ea quod non germinet
6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi
quae non tolluntur manibus
7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato
igneque succensae conburentur usque ad nihilum
8 haec nomina fortium David
Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres
ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
qui octingentos interfecit impetu uno
9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi
inter tres fortes qui erant cum David
quando exprobraverunt Philisthim
et congregati sunt illuc in proelium
10 cumque ascendissent viri Israhel
ipse stetit et percussit Philistheos
donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio
fecitque Dominus salutem magnam in die illa
et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
11 et post hunc Semma filius Age de Arari
et congregati sunt Philisthim in statione
erat quippe ibi ager plenus lente
cumque fugisset populus a facie Philisthim
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum
percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
13 nec non ante descenderant tres qui erant principes inter
triginta
et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam
castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
14 et David erat in praesidio
porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem
15 desideravit igitur David et ait
si quis mihi daret potum aquae
de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum
et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam
et adtulerunt ad David
at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
17 dicens
propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc
num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum
bibam
noluit ergo bibere
haec fecerunt tres robustissimi
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus
ipse est qui elevavit hastam suam
contra trecentos quos interfecit
nominatus in tribus
19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps
sed usque ad tres primos non pervenerat
20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum
de Capsehel
ipse percussit duos leones Moab
et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna
diebus nivis
21 ipse quoque interfecit virum aegyptium
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam
itaque cum descendisset ad eum in virga
vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta
nobiliores
verumtamen usque ad tres non pervenerat
fecitque eum David sibi auricularium a secreto
24 Asahel frater Ioab inter triginta
Eleanan filius patrui eius de Bethleem
25 Semma de Arari Helica de Arodi
26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites
Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
32 Eliaba de Salboni
filii Iasen Ionathan
33 Semma de Horodi
Haiam filius Sarar Arorites
34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi
Heliam filius Ahitofel Gelonites
35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
37 Selech de Ammoni
Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
39 Urias Hettheus
omnes triginta septem
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.