1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom
eligam mihi duodecim milia virorum
et consurgens persequar David hac nocte
2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam
eum
cumque fugerit omnis populus qui cum eo est
percutiam regem desolatum
3 et reducam universum populum
quomodo omnis
reverti solet
unum enim virum tu quaeris
et omnis populus erit in pace
4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel
5 ait autem Absalom
vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat
6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum
huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel
facere debemus an non
quod das consilium
7 et dixit Husai ad Absalom
non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice
8 et rursum intulit Husai
tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos
et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat
sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo
9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit
loco
et cum ceciderit unus quilibet in principio
audiet quicumque audierit et dicet
facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom
10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi
leonis pavore solvetur
scit enim omnis populus Israhel
fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt
11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium
congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee
quasi harena maris innumerabilis
et tu eris in medio eorum
12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus
et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram
et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem
13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus
circumdabit omnis Israhel civitati illi funes
et trahemus eam in torrentem
ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea
14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel
melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel
Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile
ut induceret Dominus super Absalom malum
15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus
hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel
et ego tale et tale dedi consilium
16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes
ne moremini nocte hac in campestribus deserti
sed absque dilatione transgredere
ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est
17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel
abiit ancilla et nuntiavit eis
et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium
non enim poterant videri aut introire civitatem
18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom
illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim
qui habebat puteum in vestibulo suo
et descenderunt in eum
19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei
quasi siccans ptisanas
et sic res latuit
20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum
dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan
et respondit eis mulier
transierunt
gustata paululum aqua
at hii qui quaerebant
cum non repperissent reversi sunt Hierusalem
21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo
et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt
surgite transite cito fluvium
quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo
et transierunt Iordanem donec dilucesceret
et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium
23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum
stravit asinum suum
et surrexit et abiit in domum suam et in
civitatem suam
et disposita domo sua suspendio interiit
et sepultus est in sepulchro patris sui
24 David autem venit in Castra
et Absalom transivit Iordanem
ipse et omnis vir Israhel cum eo
25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum
Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli
qui ingressus est ad Abigail filiam Naas
sororem Sarviae quae fuit mater Ioab
26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
27 cumque venisset David in Castra
Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon
et Machir filius Ammihel de Lodabar
et Berzellai Galaadites de Rogelim
28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia
frumentum et hordeum et farinam
pulentam et fabam et lentem
frixum cicer
29 et mel et butyrum
oves et pingues vitulos
dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum
suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.