1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant
introibant latenter in castella
et convocantes cognatos
et eos qui permanserant in iudaismo
adsumentes eduxerunt ad sex milia viros
2 et invocabant Dominum
ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur
misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
3 misereretur etiam exterminio civitatis
quae esset ilico conplananda
et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum
et blasphemias nomini suo inlatas
et indignaretur super his
5 at Macchabeus congregata multitudine
intolerabilis gentibus efficiebatur
ira enim Domini in misericordiam conversa est
6 et superveniens castellis et civitatibus
inprovisus succendebat eas
et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur
et fama virtutis eius ubique diffundebatur
8 videns autem Philippus
paulatim virum ad profectum venire
ac frequentius res ei prospere cedere
ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit
ut auxilium ferret regis negotiis
9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum
datis ei permixtis gentibus armatis non minus
viginti milibus
ut universum Iudaeorum genus deleret
adiuncto ei Gorgia viro militari
10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum
duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret
11 statimque ad maritimas misit civitates
convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum
promittens se nonaginta mancipia talento distracturum
non respiciens ad vindictam
quae eum ab Omnipotente esset consecutura
12 Iudas autem ubi conperit
indicavit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris adventum
13 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae
in fugam vertebantur
14 alii vero si quid eis supererat vendebant
simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore
qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat
15 si non propter eos
propter testamentum quod erat ad patres eorum
et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant
rogabat ne hostibus reconciliarentur
neque metuerent inique venientium adversum se hostium
multitudinem
sed fortiter contenderent
17 ante oculos habentes contumeliam
quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata
itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam
adhuc etiam veterum instituta convulsa
18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia
nos autem in omnipotente Domino
qui potest venientes adversus nos
et universum mundum uno nutu delere confidimus
19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei
quae facta sunt erga parentes
et sub Sennacherim centum
octoginta quinque milia ut perierunt
20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia
ut omnes ubi ad rem ventum est
Macedonibus sociis haesitantibus
ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia
propter auxilium illis datum e caelo
et beneficia pro his plurima consecuti sunt
21 his verbis constantes effecti sunt
et pro legibus et patria mori parati
22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini
Simonem et Iosepphum et Ionathan
subiectis unicuique millenis et quingentenis
23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro
et dato signo adiutorio Dei
in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
24 et facto sibi adiutore Omnipotente
interfecerunt super novem milia hominum
maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem
factam fugere conpulerunt
25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis
ipsos usquequaque persecuti sunt
26 sed reverterunt hora conclusi
nam erat ante sabbatum
quam ob causam non perseveraverunt insequentes
27 arma autem ipsorum et spolia congregantes
sabbatum agebant benedicentes Dominum
qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos
28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia
et residua ipsi cum suis habuere
29 his ita gestis
et communiter ab omnibus facta obsecratione
misericordem Dominum postulabant
ut in finem servis suis reconciliaretur
30 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes
super viginti milia interfecerunt
et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt
aequam portionem debilibus pupillis et viduis
sed et senioribus facientes
31 et cum arma eorum collegissent
diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis
residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt
virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat
33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis
eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen
cum in quodam domicilio refugisset incenderunt
digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
34 facinorosissimus autem Nicanor
qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat
35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat
deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam
summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum
praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos
et ob ipsum invulnerabiles esse
eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas