1 Fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt
fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei
et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui
quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum
et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius
et faciat pacem
5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis
nec vos deserat in tempore malo
6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo
nono
nos Iudaei scripsimus vobis
in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis
ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem
et oravimus ad Dominum et exauditi sumus
et obtulimus sacrificium et similaginem
et accendimus lucernas et proposuimus panes
9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10 anno centesimo octogesimo octavo
populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et
Iudas
Aristobolo magistro Ptolomei regis
qui est de genere christorum sacerdotum
et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
11 de magnis periculis a Deo liberati
magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos
qui pugnaverunt contra nos
13 nam cum in Perside esset
dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae
consilio deceptus sacerdotis Naneae
14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum
Antiochus et amici eius
et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae
et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani
clauserunt templum
16 cum intrasset Antiochus
apertoque occulto aditu templi
mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant
et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu
purificationem templi
necessarium duximus significare vobis
ut vos quoque agatis diem scenophegiae
et diem ignis qui datus est
quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri
sacerdotes qui tunc Dei cultores erant
acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle
ubi erat puteus altus siccus
et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
20 cum praeterissent autem multi anni
et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis
nepotes sacerdotum illorum qui absconderant
misit ad requirendum ignem
et sicut narraverunt nobis
non invenerunt ignem sed aquam crassam
21 et iussit eos haurire et adferre sibi
et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias
aspargi aqua ipsa
et ligna et quae erant superposita
22 utque hoc factum est
et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo
accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes
dum consummaretur sacrificium
Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum
Domine Deus omnium creator
terribilis et fortis iustus et misericors
qui solus es rex bonus
25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus
qui liberas Israhel de omni malo
qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel
et custodi partem tuam et sanctifica
27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus
contemptos et abominatos respice
ut sciant gentes quod tu es Deus noster
28 adflige opprimentes
et contumeliam facientes in superbia
29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30 sacerdotes autem psallebant hymnos
usquequo consumptum esset sacrificium
31 cum autem consummatum fuisset sacrificium
ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est
sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
33 ut vero manifestata essent haec
renuntiatum est regi Persarum
quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes
aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt
sacrificia
34 considerans autem rex et rem diligenter examinans
fecit ei templum
35 et si quibus donaverat rex multa bona
accipiebat ex hoc et tribuebat
36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar
quod interpretatur purificatio
vocatur autem apud plures Nephi