1 et renuntiaverunt regi quod dixerat
qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda
universique qui habitant in Hierusalem cum eo
sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum
legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis
qui inventus est in domo Domini
3 stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino
ut ambularent post Dominum
et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias
in omni corde et in tota anima
et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo
adquievitque populus pacto
4 et praecepit rex Helciae pontifici
et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus
ut proicerent de templo Domini
omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco
et universae militiae caeli
et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron
et tulit pulverem eorum in Bethel
5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda
ad sacrificandum in excelsis
per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem
et eos qui adolebant incensum Baal
et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli
6 et efferri fecit lucum de domo Domini
foras Hierusalem in convalle Cedron
et conbusit eum ibi et redegit in pulverem
et proiecit super sepulchrum vulgi
7 destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini
pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
8 congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda
et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes
de Gabaa usque Bersabee
et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis
quod erat ad sinistram portae civitatis
9 verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in
Hierusalem
sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum
10 contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom
ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch
11 abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli
in introitu templi Domini
iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim
currus autem solis conbusit igni
12 altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz
quae fecerant reges Iuda
et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini
destruxit rex
et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron
13 excelsa quoque quae erant in Hierusalem
ad dexteram partem montis Offensionis
quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum
et Chamos offensioni Moab
et Melchom abominationi filiorum Ammon
polluit rex
14 et contrivit statuas et succidit lucos
replevitque loca eorum ossibus mortuorum
15 insuper et altare quod erat in Bethel
excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath
qui peccare fecit Israhel
et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit
et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum
16 et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte
misitque et tulit ossa de sepulchris
et conbusit ea super altare et polluit illud
iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei
qui praedixerat verba haec
17 et ait quis est titulus ille quem video
responderuntque ei cives illius urbis
sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda
et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
18 et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius
et intacta manserunt ossa illius
cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria
19 insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae
quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias
et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel
20 et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria
et conbusit ossa humana super ea
reversusque est Hierusalem
21 et praecepit omni populo dicens
facite phase Domino Deo vestro
secundum quod scriptum est in libro foederis huius
22 nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel
et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda
23 sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino
in Hierusalem
24 sed et pythones et ariolos et figuras idolorum
et inmunditias abominationesque
quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem
abstulit Iosias
ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro
quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini
25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum
in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua
iuxta omnem legem Mosi
neque post eum surrexit similis illi
26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni
quo iratus est furor eius contra Iudam
propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses
27 dixit itaque Dominus
etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel
et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem
et domum de qua dixi erit nomen meum ibi
28 reliqua autem verba Iosiae et universa quae
fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
29 in diebus eius ascendit Pharao Necho rex
Aegypti
contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten
et abiit Iosias rex in occursum eius
et occisus est in Mageddo cum vidisset eum
30 et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo
et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo
tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae
et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo
31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna
32 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
33 vinxitque eum Pharao Necho
in Rebla quae est in terra Emath
ne regnaret in Hierusalem
et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri
34 regemque constituit Pharao Necho Eliachim
filium Iosiae pro Iosia patre eius
vertitque nomen eius Ioiachim
porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum
35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni
cum indixisset terrae per singulos
ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis
et unumquemque secundum vires suas exegit
tam argentum quam aurum de populo terrae
ut daret Pharaoni Necho
36 viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma
37 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.