1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel
regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae
2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset
et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Iecelia de Hierusalem
3 fecitque quod erat placitum coram Domino
iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius
4 verumtamen excelsa non est demolitus
adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
5 percussit autem Dominus regem
et fuit leprosus usque in diem mortis suae
et habitabat in domo libera seorsum
Ioatham vero filius regis gubernabat palatium
et iudicabat populum terrae
6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
7 et dormivit Azarias cum patribus suis
sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David
et regnavit Ioatham filius eius pro eo
8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae
regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex
mensibus
9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres
eius
non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
11 reliqua autem verborum Zacchariae
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens
filii usque ad quartam generationem
sedebunt de te super thronum Israhel
factumque est ita
13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae
regnavit autem uno mense in Samaria
14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa
venitque Samariam
et percussit Sellum filium Iabes in Samaria
et interfecit eum regnavitque pro eo
15 reliqua autem verborum Sellum
et coniuratio eius per quam tetendit insidias
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
16 tunc percussit Manahem Thapsam
et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa
noluerant enim aperire ei
et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas
17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda
regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
18 fecitque quod erat malum coram Domino
non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
cunctis diebus eius
19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram
et dabat Manahem Phul mille talenta argenti
ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius
20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et
divitibus
ut daret regi Assyriorum
quinquaginta siclos argenti per singulos
reversusque est rex Assyriorum
et non est moratus in terra
21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
22 et dormivit Manahem cum patribus suis
regnavitque Phaceia filius eius pro eo
23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae
regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria
biennio
24 et fecit quod erat malum coram Domino
non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius
et percussit eum in Samaria in turre domus regiae
iuxta Argob et iuxta Ari
et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum
et interfecit eum regnavitque pro eo
26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae
regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
28 et fecit quod malum erat coram Domino
non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur
et cepit Aiom et Abel domum Maacha
et Ianoe et Cedes et Asor
et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim
et transtulit eos in Assyrios
30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee
filium Romeliae
et percussit eum et interfecit
regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel
regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda
33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
34 fecitque quod erat placitum coram Domino
iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est
35 verumtamen excelsa non abstulit
adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis
ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam
36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam
Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae
38 et dormivit Ioatham cum patribus suis
sepultusque est cum eis in civitate David patris sui
et regnavit Ahaz filius eius pro eo