1 anno septimo Hieu regnavit Ioas
quadraginta annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Sebia de Bersabee
2 fecitque Ioas rectum coram Domino
cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos
3 verumtamen excelsa non abstulit
adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum
4 dixitque Ioas ad sacerdotes
omnem pecuniam sanctorum
quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus
quae offertur pro pretio animae
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini
5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum
et instaurent sarta tecta domus
si quid necessarium viderint instauratione
6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas
non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens
eis
quare sarta tecta non instaurastis templi
nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum
sed ad instaurationem templi reddite eam
8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo
et instaurare sarta tecta domus
9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum
aperuitque foramen desuper
et posuit illud iuxta altare
ad dexteram ingredientium domum Domini
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia
omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini
10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio
ascendebat scriba regis et pontifex
effundebantque et numerabant pecuniam
quae inveniebatur in domo Domini
11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram
in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini
qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis
his qui operabantur in domo Domini
12 et sarta tecta faciebant
et in his qui caedebant saxa
et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur
ita ut impleretur instauratio domus Domini
in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum
13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini
et fuscinulae et turibula et tubae
omne vas aureum et argenteum
de pecunia quae inferebatur in templum Domini
14 his enim qui faciebant opus dabatur
ut instauraretur templum Domini
15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam
ut distribuerent eam artificibus
sed in fide tractabant eam
16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
17 tunc ascendit Azahel rex Syriae
et pugnabat contra Geth cepitque eam
et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata
quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia
patres eius reges Iuda
et quae ipse obtulerat
et universum argentum
quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis
misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem
19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius
percusserunt eum et mortuus est
et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David
regnavitque Amasias filius eius pro eo
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.