1 dormivit autem Abia cum patribus suis
et sepelierunt eum in civitate David
regnavitque Asa filius eius pro eo
in cuius diebus quievit terra annis decem
2 fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui
et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
3 et confregit statuas lucosque succidit
4 ac praecepit Iudae
ut quaereret Dominum Deum patrum suorum
et faceret legem et universa mandata
5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana
et regnavit in pace
6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda
quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant
pacem Domino largiente
7 dixit autem Iudae aedificemus civitates istas
et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris
donec a bellis quieta sunt omnia
eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum
et dederit nobis pacem per gyrum
aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
8 habuit autem Asa in exercitu suo
portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia
de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta
octoginta milia
omnes isti viri fortissimi
9 egressus est autem contra eos Zara Aethiops
cum exercitu decies centena milia
et curribus trecentis
et venit usque Maresa
10 porro Asa perrexit obviam
et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata
quae est iuxta Maresa
11 et invocavit Dominum Deum et ait
Domine non est apud te ulla distantia
utrum in paucis auxilieris an in pluribus
adiuva nos Domine Deus noster
in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam
venimus contra hanc multitudinem
Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo
12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda
fugeruntque Aethiopes
13 et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque
Gerar
et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem
quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante
tulerunt ergo spolia multa
14 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare
grandis quippe cunctos terror invaserat
et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt
15 sed et caulas ovium destruentes
tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum
reversique sunt Hierusalem
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.