1 venit autem Roboam in Hierusalem
et convocavit universam domum Iuda et Beniamin
in centum octoginta milibus electorum atque
bellantium
ut dimicaret contra Israhel
et converteret ad se regnum suum
2 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
3 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda
et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
4 haec dicit Dominus non ascendetis
neque pugnabitis contra fratres vestros
revertatur unusquisque in domum suam
quia mea hoc gestum est voluntate
qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt
nec perrexerunt contra Hieroboam
5 habitavit autem Roboam in Hierusalem
et aedificavit civitates muratas in Iuda
6 extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
7 Bethsur quoque et Soccho et Odollam
8 nec non Geth et Maresa et Ziph
9 sed et Aduram et Lachis et Azecha
10 Saraa quoque et Ahilon et Hebron
quae erant in Iuda et Beniamin civitates
munitissimas
11 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes
ciborumque horrea hoc est olei et vini
12 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et
hastarum
firmavitque eas multa diligentia
et imperavit super Iudam et Beniamin
13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
14 relinquentes suburbana et possessiones suas
et transeuntes ad Iudam et Hierusalem
eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius
ne sacerdotio Domini fungerentur
15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat
16 sed et de cunctis tribubus Israhel
quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel
venerunt Hierusalem
ad immolandas victimas Domino Deo patrum
suorum
17 et roboraverunt regnum Iuda
et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres
annos
ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus
18 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David
Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
19 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
20 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom
quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom
super omnes uxores suas et concubinas
nam uxores decem et octo duxerat
concubinasque sexaginta
et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
22 constituit vero in capite Abiam filium Maacha
ducem super fratres suos
ipsum enim regem facere cogitabat
23 qui sapientior fuit et potentior super omnes
filios eius
et in cunctis finibus Iuda et Beniamin
et in universis civitatibus muratis
praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.