1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel
et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim
et ceciderunt interfecti in monte Gelboe
2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius
et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
3 totumque pondus proelii versum est in Saul
et consecuti sunt eum viri sagittarii
et vulneratus est vehementer a sagittariis
4 dixitque Saul ad armigerum suum
evagina gladium tuum et percute me
ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi
et noluit armiger eius
fuerat enim nimio timore perterritus
arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum
5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul
inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius
et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter
7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem
quod fugissent viri israhelitae
et quod mortuus esset Saul et filii eius
reliquerunt civitates suas et fugerunt
veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
8 facta autem die altera venerunt Philisthim
ut spoliarent interfectos
et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis
et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum
ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth
corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan
11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad
quaecumque fecerant Philisthim Saul
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte
et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro
Bethsan
veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes
et ieiunaverunt septem diebus
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.