1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes
ecce David absconditus est in colle Achilae
quae est ex adverso solitudinis
2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph
et cum eo tria milia virorum de electis Israhel
ut quaereret David in deserto Ziph
3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae
quae erat ex adverso solitudinis in via
David autem habitabat in deserto
videns autem quod venisset Saul post se in desertum
4 misit exploratores et didicit quod venisset
certissime
5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul
cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul
et Abner filius Ner princeps militiae eius
Saulem dormientem in tentorio
et reliquum vulgus per circuitum eius
6 ait David ad Ahimelech Cettheum
et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens
quis descendet mecum ad Saul in castra
dixitque Abisai ego descendam tecum
7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte
et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio
et hastam fixam in terra ad caput eius
Abner autem et populum dormientes in circuitu eius
8 dixitque Abisai ad David
conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus
tuas
nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel
et secundo opus non erit
9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum
quis enim extendit manum suam in christum Domini
et innocens erit
10 et dixit David
vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum
aut dies eius venerit ut moriatur
aut in proelium descendens perierit
11 propitius mihi sit Dominus
ne extendam manum meam in christum Domini
nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius
et scyphum aquae et abeamus
12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat
ad caput Saul
et abierunt et non erat quisquam
qui videret et intellegeret et vigilaret
sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos
13 cumque transisset David ex adverso
et stetisset in vertice montis de longe
et esset grande intervallum inter eos
14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens
nonne respondebis Abner
et respondens Abner ait
quis es tu qui clamas et inquietas regem
15 et ait David ad Abner
numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel
quare ergo non custodisti dominum tuum regem
ingressus est enim unus de turba
ut interficeret regem dominum tuum
16 non est bonum hoc quod fecisti
vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos
qui non custodistis dominum vestrum christum Domini
nunc ergo vide ubi sit hasta regis
et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius
17 cognovit autem Saul vocem David et dixit
num vox tua est haec fili
mi David
et David vox mea domine mi rex
18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum
quid feci aut quod est in manu mea malum
19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui
si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium
si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini
qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini
dicentes vade servi diis alienis
20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino
quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum
sicut persequitur perdix in montibus
21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David
nequaquam enim ultra male tibi faciam
eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie
apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis
22 et respondens David ait
ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam
23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem
tradidit enim te Dominus hodie in manu mea
et nolui levare manum meam in christum Domini
24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis
sic magnificetur anima mea in oculis Domini
et liberet me de omni angustia
25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David
et quidem faciens facies et potens poteris
abiit autem David in viam suam
et Saul reversus est in locum suum
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.