1 seniores ergo qui in vobis sunt
obsecro consenior et testis Christi passionum
qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
2 pascite qui est in vobis gregem Dei
providentes non coacto
sed spontanee secundum Deum
neque turpis lucri gratia sed voluntarie
3 neque ut dominantes in cleris
sed formae facti gregi et ex animo
4 et cum apparuerit princeps pastorum
percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
5 similiter adulescentes subditi estote senioribus
omnes autem invicem humilitatem insinuate
quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei
ut vos exaltet in tempore visitationis
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum
quoniam ipsi cura est de vobis
8 sobrii estote vigilate
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit
quaerens quem devoret
9 cui resistite fortes fide
scientes eadem passionum
ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
10 Deus autem omnis gratiae
qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu
modicum passos ipse perficiet
confirmabit solidabit
11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
12 per Silvanum vobis fidelem fratrem
ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans
hanc esse veram gratiam Dei in qua state
13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta
et Marcus filius meus
14 salutate invicem in osculo sancto
gratia vobis omnibus qui estis in Christo
EXPLICIT EPISTULA PETRI ·I·