1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo
quae fecit Cendebeus
2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem
et ait illis
ego et fratres mei
expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem
et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens
3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei
et egressi pugnate pro gente nostra
auxilium vero de caelo vobiscum sit
4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites
et profecti sunt ad Cendebeum
et dormierunt in Modin
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum
et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum
et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius
et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem
et transfretavit primus
et viderunt eum viri et transierunt post eum
7 et divisit populum et equites in medio peditum
erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
8 et exclamaverunt sacris tubis
et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius
et ceciderunt ex eis multi vulnerati
residui autem fugerunt in munitionem
9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis
Iohannes autem insecutus est eos
donec venit Caedronam quam aedificavit
10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti
et succendit eas igni
et ceciderunt ex illis duo milia virorum
et reversus est Iudaeam in pace
11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho
et habebat argentum et aurum multum
12 erat enim gener summi sacerdotis
13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem
et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione
et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho
ipse et Matthathias filius eius et Iudas
anno centesimo septuagesimo septimo
mense undecimo hic mensis sabath
15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam
quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit
et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius
surrexit Ptolomeus cum suis
et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium
et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
17 et fecit deceptionem magnam in Israhel
et reddidit mala pro bonis
18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi
ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem
et civitates eorum et tributa
19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem
et tribunis misit epistulas ut venirent ad se
et daret eis argentum et aurum et dona
20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara
quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici
22 ut audivit autem vehementer expavit
et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos
cognovit enim quia quaerebant eum perdere
23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius
et bonarum virtutum quibus fortiter gessit
et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum
eius
24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius
ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum
EXPLICIT LIBER PRIMUS MACCHABEORUM© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.