1 si linguis hominum loquar et angelorum
caritatem autem non habeam
factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam
et noverim mysteria omnia et omnem scientiam
et habuero omnem fidem ita ut montes transferam
caritatem autem non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas
et si tradidero corpus meum ut ardeam
caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
4 caritas patiens est benigna est
caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt
non inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8 caritas numquam excidit
sive prophetiae evacuabuntur
sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est
evacuabitur quod ex parte est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus
sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus
quando factus sum vir
evacuavi quae erant parvuli
12 videmus nunc per speculum in enigmate
tunc autem facie ad faciem
nunc cognosco ex parte
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13 nunc autem manet
fides spes caritas
tria haec
maior autem his est caritas
© Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, edited by Robert Weber, Fifth Revised Edition edited by Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart. Used by permission.