1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus
et ex genere terreno illius qui prior finctus
est
et in ventre matris figuratus sum caro
2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine
ex semine hominis et delectamento somni conveniente
3 et ego natus accepi communem aerem
et in similiter factam
decidi terram
primam vocem similem omnibus emisi plorans
4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et
similis exitus
7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus
et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
8 et praeposui illam regnis et sedibus
et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
9 nec conparavi illi lapidem pretiosum
quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua
et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
10 super salutem et speciem dilexi illam
et proposui pro luce habere illam
quoniam inextinguibile est lumen illius
11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa
et innumerabilis honestas per manus illius
12 et laetatus sum in omnibus
quoniam antecedebat ista sapientia
et ignorabam quoniam horum omnium mater est
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico
et honestatem illius non abscondo
14 infinitus enim thesaurus est hominibus
quod qui usi sunt participes facti sunt
amicitiae Dei
propter disciplinae dona commendati
15 mihi autem det Deus dicere ex sententia
et praesumere digna horum quae
dantur
quoniam ipse et sapientiae dux est
et sapientium emendator
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri
et omnis sapientia et operum scientiae
disciplina
17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram
ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
18 initium et consummationem et medietatem temporum
et meditationem omnium
morum mutationes et divisiones temporum
19 anni cursus et stellarum dispositiones
20 naturas animalium et iras bestiarum
vim ventorum et cogitationes hominum
differentias arborum et virtutes radicum
21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici
omnium enim artifex docuit me sapientia
22 est enim in illa spiritus intellectus
sanctus unicus multiplex
subtilis mobilis dissertus incoinquinatus
certus suavis amans bonum acutus
qui nihil vetat benefacere
23 humanus stabilis
certus securus
omnem habens virtutem omnia prospiciens
et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia
adtingit autem ubique
et capit propter suam munditiam
25 vapor est enim virtutis Dei
et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis
Dei sincera
et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
26 candor est enim lucis aeternae
et speculum sine macula Dei maiestatis
et imago bonitatis illius
27 et cum sit una omnia potest
et permanens in se omnia innovat
et per nationes in animas sanctas se transfert
amicos Dei et prophetas constituit
28 neminem enim diligit Deus
nisi eum qui cum sapientia inhabitat
29 est enim haec speciosior sole
et super omnem stellarum dispositionem
luci conparata invenitur prior
30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia