1 honora medicum propter necessitatem
etenim illum creavit Altissimus
2 a Deo est omnis medella
et a rege accipiet dationem
3 disciplina medici exaltabit caput illius
et in conspectu magnatorum conlaudabitur
4 Altissimus creavit de terra medicinam
et vir prudens non abhorrebit illi
5 nonne a ligno indulcata est amara aqua
6 ad agnitionem hominum virtutis
illorum
et dedit homini scientiam Altissimus
honorari in mirabilibus suis
7 in his curans mitigavit dolorem
et unguentarius facit pigmentum suavitatis
et unctiones conficiet suavitatis
et non consummabuntur opera eius
8 pax enim Dei super faciem terrae
9 fili in tua infirmitate non despicias
sed ora ad Dominum et ipse curabit te
10 averte a delicto et dirige manus
et ab omni delicto munda cor tuum
11 da suavitatem et memoriam similaginis
et inpingua oblationem et da locum medico
12 etenim illum Dominus creavit
et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
13 est enim tempus quando in manus eorum incurras
14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum
et sanitatem propter conversationem illorum
15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum
incidat in manus medici
16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare
et secundum iudicium contine
corpus illius
et non despicias sepulturam illius
17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die
et consolare propter tristitiam
19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet
virtutem
et tristitia cordis flectet cervicem
20 in abductione permanet tristitia
et substantia inopis secundum cor eius
21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te
et memento novissimorum
22 noli oblivisci neque enim est conversio
et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum
mihi heri et tibi hodie
24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius
et consolare illum in exitu spiritus sui
25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis
et qui minoratur actu sapientiam percipiet
qua sapientia replebitur
26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo
stimulo boves agit
et conversatur in operibus eorum
et narratio eius in filiis taurorum
27 cor suum dabit ad versandos sulcos
et vigilia eius in sagina vaccarum
28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit
qui sculpit signacula sculptilia
et adsiduitas eius variat picturam
cor suum dabit in similitudinem picturae
et vigilia sua perficit opus
29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri
vapor ignis uret carnes eius
et in calore fornacis concertatur
30 vox mallei innovabit aurem eius
et contra similitudinem vasi oculi
eius
31 cor suum dabit in consummationem operum
et vigilia sua ornabit in consummatione
32 sic figulus sedens ad opus suum
convertens pedibus suis rotam
qui in sollicitudine positus est semper
propter opus suum
et innumera est omnis operatio eius
33 in brachio suo formabit lutum
et ante pedes suos curvabit virtutem suam
34 cor suum dabit ut consummet linitionem
et vigilia sua mundabit fornacem
35 omnes hi in manibus suis speraverunt
et unusquisque in arte sua sapiens est
36 sine his omnibus non aedificatur civitas
37 et non inhabitabunt nec inambulabunt
et in ecclesiam non transilient
38 super sellam iudicis non sedebunt
et testamentum iudicii non intellegent
neque palam facient disciplinam et iudicium
et in parabolis non invenientur
39 sed creaturam aevi confirmabunt
et deprecatio illorum in operatione artis
adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi