1 victori in psalmis canticum Asaph carminis
2 cognoscetur in Iudaea Deus
in Israhel magnum nomen eius
3 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confringet volatilia arcus
scutum et gladium et bellum semper
5 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
6 spoliati sunt superbi corde
dormitaverunt somnum suum
et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
7 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
8 tu terribilis es et quis stabit adversum te
ex tunc ira tua
9 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
10 cum surrexerit ad iudicandum Deus
ut salvos faciat omnes mites terrae semper
11 quia ira hominis confitebitur tibi
reliquiis irae accingeris
12 vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
13 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2 Notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit potentias arcuum
scutum et gladium et bellum diapsalma
5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde
dormierunt somnum suum et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob
dormitaverunt qui ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10 cum exsurgeret in iudicium Deus
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi
et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius adferent munera
terribili
13 et ei qui aufert spiritus principum
terribili apud reges terrae