1 victori David ad recordandum
2 Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
3 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
4 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi
revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
5 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te
et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me
auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2 Deus in adiutorium meum intende
※Domine ad adiuvandum me festina:
3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala
avertantur statim erubescentes qui dicunt ÷mihi: euge euge
5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te
et dicant semper magnificetur Deus
qui diligunt salutare tuum
6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me
adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris