1 victori carmen David cantici
2 tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me
sceleribus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegeris et susceperis
habitabit enim in atriis tuis
replebimur bonis domus tuae sanctificatione
templi tui
6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster
confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
7 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
8 conpescens sonitum maris
fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
9 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis
egressus matutinos et vespere
laudantes facies
10 visita terram et inriga eam ubertate dita eam
rivus Dei plenus aqua
praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
11 sulcos eius inebria multiplica fruges eius
pluviis inriga eam et germini eius benedic
12 volvetur annus in bonitate tua
et vestigia tua rorabunt pinguidine
13 pinguescent pascua deserti
et exultatione colles accingentur
14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento
coaequabuntur et canent
1 in finem psalmus David ※canticum: Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
2 Te decet hymnus Deus in Sion
et tibi reddetur votum in Hierusalem
3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4 verba iniquorum praevaluerunt super nos
et impietatibus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis
replebimur in bonis domus tuae
sanctum est templum tuum
6 mirabile in aequitate
exaudi nos Deus salutaris noster
spes omnium finium terrae et in mari longe
7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius
turbabuntur gentes
9 et timebunt
qui inhabitant terminos a signis tuis
exitus matutini et vespere delectabis
10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam
flumen Dei repletum est aquis
parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
11 rivos eius inebria multiplica genimina eius
in stillicidiis eius laetabitur germinans
12 benedices coronae anni benignitatis tuae
et campi tui replebuntur ubertate
13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento
clamabunt etenim hymnum dicent