1 victori in psalmis eruditi David
2 quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul
nonne David absconditus est apud nos
3 Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quia alieni insurrexerunt adversus me
et fortes quaesierunt animam meam
et non posuerunt Deum in
conspectu suo semper
6 ecce Deus auxiliatur mihi
Dominus sustentans animam meam
7 reddet malum insidiatoribus meis
in veritate tua disperde eos
8 voluntarie sacrificabo tibi
confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9 quoniam ex omni tribulatione liberavit me
et inimicos meos dispexit oculus meus
1 in finem in carminibus intellectus David 2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos
3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me
et fortes quaesierunt animam meam
non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6 ecce enim Deus adiuvat me
Dominus susceptor animae meae
7 avertet mala inimicis meis
in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi
confitebor nomini tuo Domine
quoniam bonum
9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me
et super inimicos meos despexit oculus meus