1 victori per chorum eruditi David
dixit stultus in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate
non est qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum
ut videret si esset intellegens requirens Deum
4 omnes aversi sunt pariter adheserunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem
qui comedunt populum meum ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor
quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te
confunderis quia Deus proiecit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel
cum reduxerit Deus captivitatem populi sui
exultabit Iacob laetabitur Israhel
1 in finem pro Melech intellegentiae David
Dixit insipiens in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus
non est qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit in filios hominum
ut videat si est intellegens ÷aut: requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 nonne scient ÷omnes: qui operantur iniquitatem
qui devorant plebem meam ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt
illic trepidabunt timore ubi non fuit
timor
quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent
confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel
dum convertit Deus
captivitatem plebis suae
exultabit Iacob et laetabitur Israhel