1 victori in psalmis canticum David
2 invocante me exaudi me Deus
iustitiae meae
in tribulatione dilatasti mihi
miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii viri usquequo incliti mei
ignominiose diligitis vanitatem quaerentes
mendacium semper
4 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum
Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare
loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete
semper
6 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino
multi dicunt quis ostendit nobis bonum
7 leva super nos lucem vultus tui Domine
dedisti laetitiam in corde meo
8 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
9 in pace simul requiescam et dormiam
10 quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
1 in finem in carminibus psalmus David
2 Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae
in tribulatione dilatasti mihi
miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii hominum usquequo gravi corde
ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare
quae dicitis in cordibus vestris
in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino
multi dicunt quis ostendet nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine
dedisti laetitiam in corde meo
8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me